quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum
et plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei
quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et
derelinquam populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri
sunt coetus praevaricatorum
et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non
veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum
egressi sunt et me non cognoverunt dicit Dominus
unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo
non habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit
et omnis amicus fraudulenter incedet
et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur
docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ut inique agerent
laboraverunt
habitatio tua in medio doli in dolo rennuerunt scire me
dicit Dominus
propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego conflabo et
probabo eos quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei
sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo
pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias
numquid super his non visitabo dicit Dominus aut in gentem
huiuscemodi non ulciscetur anima mea
super montes adsumam fletum ac lamentum et super speciosa
deserti planctum quoniam incensa sunt eo quod non sit vir
pertransiens et non audierunt vocem possidentis a volucre caeli
usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt
et dabo Hierusalem in acervos harenae et cubilia draconum
et civitates Iuda dabo in desolationem eo quod non sit
habitator
quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum
oris Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta
sit quasi desertum eo quod non sit qui pertranseat
et dixit Dominus quia dereliquerunt legem meam quam dedi
eis et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea
et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim quos
didicerunt a patribus suis
idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego
cibabo eos populum istum absinthio et potum dabo eis aquam
fellis
et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et
patres eorum et mittam post eos gladium donec consumantur
haec dicit Dominus exercituum contemplamini et vocate
lamentatrices et veniant et ad eas quae sapientes sunt mittite
et properent
festinent et adsumant super nos lamentum deducant oculi
nostri lacrimas et palpebrae nostrae defluant aquis
quia vox lamentationis audita est de Sion quomodo vastati
sumus et confusi vehementer quia dereliquimus terram quoniam
deiecta sunt tabernacula nostra
audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra
sermonem oris eius et docete filias vestras lamentum et
unaquaeque proximam suam planctum
quia ascendit mors per fenestras nostras ingressa est domos
nostras disperdere parvulos de foris iuvenes de plateis
loquere haec dicit Dominus et cadet morticinum hominis
quasi stercus super faciem regionis et quasi faenum post tergum
metentis et non est qui colligat
haec dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua
et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur
dives in divitiis suis
sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia
ego sum Dominus qui facio misericordiam et iudicium et
iustitiam in terra haec enim placent mihi ait Dominus
ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui
circumcisum habet praeputium
super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios
Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam
habitantes in deserto quia omnes gentes habent praeputium omnis
autem domus Israhel incircumcisi sunt corde